HISTORIAE TORNACENSES
PARTIM EX HERIMANNI LIBRIS EXCERPTIAE

MGH SS 14: 327-352


Page 328

sive destructione quidam apud nos libellus habetur. Que quidem scriptura, nobis seu maioribus nostris numquam antehac visa vel audila vel ipsa saltem littere superficie digesta alicubi locorum inventa, uni tantum Tornacensium clericorum adolescentulo per spiriturn nuper est revelata hoc modo (1).

2. Quidam adolescens concanonicus noster nomine Henricus (a) pascali tempore, feria 2, 11. Kal. Maii (2), vespertina hora, iam incumbente nocte, (21 April 1141) solus forte per novam fabricam eccle sie sancte Marie sine aliquo timore transibat, et ecce subito voces quasdam velut cum impetu terribiliter advenientis magne multitudinis audivit, torrentem (b) etiam (c) flammeum super se venientem vidit, ita ut particulam tunice sue ac carnis sub ea de brachio iuxta pugnum combusserit (d). Statirnque perterritus in terram cecidit, et continuo quasi in extasi raptus, vidit quam plures ad se venientes sibique colloquentes, quos iam defunctos esse sciebat quosque viventes cognoverat. Postea ei visum est, quod esset in campo rosarum et liliorum floribus tociusque dulcedinis amenitate repleto. In quo consistens et pre nimia suavitate prioris terroris horrore effugato, exilaratus et velut totus recreatus et renovatus, vidit quatuor albis vestibus indutos cum candelabris ac thuribulis ad se venientes. Hos sequebantur tres honorabiles viri episcopalibus indumentis decorati, baculos pontificales in manibus tenentes, mitras (e) etiam aureas in capitibus portantes, in quibus uniuscuiusque nomen scriptum continebatur. Nam in eius mitra (f) qui medius incedebat scriptum erat: 'Sanctus Eleutherius episcopus'; in eius qui ad dexteram gradiebatur: 'Sanctus Eligius episcopus'; in eius qui ad sinistram stabat: 'Sanctus Acharius episcopus'. Post eos vero sequebatur dornnus Gerardus presbiter, vir religiosus, veste sacerdotali indutus, qui fidelis procurator elemosinarie Sancte Marie extiterat. Beatus itaque Eleutherius iuveni appropinquans (g); quasi blandiendo manipulum suum super eum proiecit, deinde librum vite sue, quem in manu sua gestabat, ei ostendit et coram se legere precepit, perfectumque ab eo recipiens, in sinu suo reposuit et ad locum in quo prius (h) steterat rediit. Postea beatus Eligins iuveni appropinquans, librum vite sue ei optulit, sed (i) iuvenis eum sibi satis notum esse dicens, legere noluit. Sanctus quoque Acharius ei in dextera sua scriptum ostendit: 'In nomine domini (k) Iesu per me mortuus resuscitatus est'. Post (l) hec illi eo ordine quo venerant discesserunt. Hiis igitur visis, adolescens (m) de extasi ad se ipsum reversus, de terra surrexit, et ad patris sui domum rediens, tota nocte lectulo infirmus decubuit. Mane facto aqua benedicta se aspergi rogavit, sicque recreatus, particulam vestis sue combustam et carnem sub ea liquefactam ostendit et ex hiis que viderat nonnulla retulit. Sequenti 6. feria, accersito secrete Willelmo (n) canonicorum decano*, peccata sua confessus est, acceptaque ab eo absolutione et penitentia iniuncta, proxima dominica corpus Domini suscepit. Quo percepto, mirum dictu! vitam beati Eleutherii, quam ante sex dies in extasi legerat, memorie revocatam, cunctis audientibus, acsi orationem dominicam cursim legere cepit. Obstupefacti reique novitate percussi convenimus (o) et multa ad invicem super tam mirabili visione conferre et conicere cepimus. Licet enim quidam adolescentem dictandi et versificandi peritum dicerent hanc vitam potuisse componere, nos tamen scientie eius non ignari, certi eramus, huiusmodi dictaminis numquam eum assuetum fuisse, quamquam, et si eam composuisset, nullo modo tamen eam sine libro tam cursim memoriter et cordetenus totam legere valuisset. Consilio itaque curn religiosis viris habito, domino nostro Sansoni (p) Remorum (q) archiepiscopo domnoque Bernardo Clarevallensi abbati (r) necnon et aliis episcopis atque (s) abbatibus, pro audiendis et discutiendis libris magistri Petri Abailardi in octava (t) pentecostes (u) cum rege Francorum in Senonensi urbe congregatis (3), visionem istam

*) qui postea abbas in ordine Clarevallensi claruit add. Cont.

a) Heiricus, ricus e corr. ant. m. 1; ceteri omnes Henricus
b) torrem Cont.
c) post add. 1.
d) combusserunt 1.
e) mittias corr. mittras 1
f) mittra 1.
g) prop Cont.
h) rius e corr. 1.
i) et Cont.
k) I d. 1
l) Et p. Cont.
m) bis scr. sed alterum det 1.
n) Guillelmo Cont.
o) cumv 1.
p) Sansone 1.
q) e corr. 1.
r) abbate 1
s) et 1
t) octavis Cont.
u) pentecoaten 1.

1) Quae sequuntur procul dubio ex encyclica sumta etiam Herim. cont. c. 20. praebet. Edita sunt ex 2 codicibus Tornacensibus, praesertim vero eo quem hic expressimus, Acta SS. Febr. III, p. 195.
2) Haec ad a. 1141. referenda esse, monuerunt Act. SS. editores, Febr. III, p. 196. In libro de ele vatione S. Eleutherii dicitur (cod. Torn. p. 12): Feliz ille .... per quem etiam ab incarnatione Domini millesimo centesimo et quadragesimo primo anno cor poris mei elevoatio declarabitur. Sed pascha tunc iam d. 30. Martii celebratum erat. Minus recte Cont. Sigeberti Valcellensis (SS. Vl, p. 459) a. 1140. indicat.
3) Concilium Senonense celebratum fuit a. 1141.


return to the texts page
to the previous page - to the next page
return to the main page