HISTORIAE TORNACENSES
PARTIM EX HERIMANNI LIBRIS EXCERPTAE

MGH SS 14: 327-352


Page 327

PROLOGUS SEQUENTIS OPERIS INCIPIT

Quoniam traditum tenemus primam constructione (a) civitatis Tornacensis prestantem et memoria (b) dignam fuisse nobiles quoque prius structores et postmodum crudeles desolatores ac deinde strenuos restauratores et semper administratores habuisse, opere precium videtur modum antique structure paucis (c) aperire, et quid inde vel ex cartis privatis vel ex eorum qui nosse poterant relatione compererimus, proferre, quatinus velut in quodam manuali opere digestis omnibus de illa nobis manifestatis lectori satisfecisse videamur ipse quoque ad legendum ferventior reddatur. Neque enim penitus a nobis discredenda sunt que maiores nostri sive antiquiores oculis perspecta vel a suis predecessoribus accepta memoria tenere potuerunt. Nam etsi que ex multa iam etate patrata sunt silencio vel oblivione oblitterata ab omnibus propemodum contigerit (d) ignorari, possunt tamen vel a paucis pacto quovis agnita (e) nichilominus memoria conservari. Rebus namque pretereuntium temporum sola superstes existens memoria diu vivit (f) in posterum. Hiis premissis, ad ea que de civitatis constructione dicenda (g) sunt accedamus.


EXPLICIT PROLOGUS
INCIPIT EXCERPTUM EX DIVERSIS AUCTORITATIBUS COLLECTUM
[LIBER I.]

1. Tornacum (h) itaque Gallie Belgice (i) civitatem antiquissimam (k) esse antiquitus, etiam inter suas finitimas civitates nobilissimam claruisse et ex veterum scriptis cognoscimus et ostendere in promptu habemus. Sunt enim complura (1), ex quibus non mediocris coniectura de civitatis opinione colligatur. Iheronimus (m) homo summe scientie et qui universa librorum percurrendo volumina potuerit (n) ubicumque terrarum gesta, litteris dumtaxat digesta, pene nosse omnia, nec ipse quidem, quamvis procul positus, memorate civitatis nomen ac fortunam ignorat aut reticet (o) penitus. In epistola namque quam [ad p] Ageruchiam scribit inter alia mentionem facit de subversione Galliarum perpetrata ab (q) Hunis, qui sunt Pannonii. Ubi inter cetera desolationis loca Remorum urbem prepotentem, Atrebatum, Tornacum extremosque hominum Morinos, cunctas populatas esse commemorat. Non inmerito ergo creditur quod ipso eodem tempestatis turbine quo Remorum civitas a Wandalis eversa est, Tornacensis quoque pariter involuta est. Quod qui improbandum putaverit, ostendat vel ipse, excidium illud Tornaci quo potissimum tempore vel a quibus gentibus administratum sit. Neque enim Iheronimus illo in loco alia commemorat, quam que suo tempore vel forte paulo ante gesta legerat ipse sive audierat. Audoenus quoque Rothomagensium (r) episcopus in Gestis beati Eligii iam eo loco veniens, ut de eiusdem Tornacensium ac Noviomensium (s) episcopi narret ordinatione, commemorat etiam (t) Tornacum civitatem quondam regalem extitisse. De cuius prima constructione


a) constructonem 1.
b) memoriam corr. memoria 1.
c) pacis 1.
d) contingerit corr. contigerit 1.
e) ignita 1.
f) divinum 1.
g) dicta 1.
h) Tornachum 1. saepius.
i) Belligice corr Belgice 1.
k) anq. corr. antiq. 1.
l) complura corr. quam plura 1.
m) Ihier. 1
n) potuert 1.
o) e corr. ant. manus 1.
p) deest 1, ubi Gerugichiam.
q) a e corr. 1.
r) Rothomagencium 1.
s) Novim. 1.
t) e corr. 1.


return to the texts page
to the next page
return to the main page