LIBER DE RESTAURATIONE S. MARTINI TORNACENSIS

CONTINUATIO


Page 323

siam componi prohiberet, dicens, melius esse, ut divites aquam biberent, quam pauperes fame perirent. Domnus etiam abbas noster Segardus misericordia motus calices argenteos et alia quedam ornamenta vendidit et ex eis panem in alimoniam pauperum emit. Non multo post defunctus est domnus Radulfus ille Normannicus, prior Sancti Amandi, ecclesie nostre que sita est in pago Noviomensi sepultusque est in claustro prope ostium ecclesie a domno Teoderico abbate Sancti Eligii Noviomensis, qui eum pro religione sua valde diligebat. De cuius obitu cum domnus Radulfus prepositus noster nimium contristaretur, ipse o quoque 11011 multo post gravissirna corporis infirmitate cepit fatigari. Cuius quanta dilectio esset circa ecclesiam, et quam integrum et sanum sensum etiam in febris valitudine haberet, facile omnibus potuit innotescere. Cum enim oleo sancto a domno abbate totoque conventu lacrimante perunctus fuisset, eumque quatuor filii sui ad terram super cilicium deposuissent, rogantes; ut iuxta exemplum sancti Martini in cinere et cilicio tribus aut quatuor ts** diebus super terram iacere libenter pateretur, Teodericus, germanus eius, vir dives et secularis, audiens eum sic infirmari, protinus visitandi gratia supervenit. Cumque eum in cilicio iacentem videns vehementer fleret, ille eum de seculi contemptu exhortari cepit, dicens omnino parvipendendas mundi divitias, quoniam: "Si Adam", inquit, "ab inicio mundi usque in hodiernum diem in divitiis vixisset et hodie eum mori contingereta, nichil ei prodesset, quod tam diu eas habuisset". Inter cetera etiam sic terre iacens interrogavit eum ubi comes Carolus esset vel quid faceret g cui cum filii sui dicerent, ne de talibus inquireret, sed solummodo anime sue sollicitudinem haberet, ille respondens: "Vere", inquit, "de pace et statu tam boni principis omnino solliciti esse debemus, quoniam in pace illius erit pax ecclesiarum, in turbatione autem eius etiam ecclesie perturbabuntur; unde et vivens de eosollicitus sum et etiam post mortem meam si, Deo donante, requiem haberem, libenter pro eo orarem". Cum vero post hec mortem iam iamque imminere sentiret de quadam terra quam in episcopatu Laudunensi a Clarenbaldo de Roseto nuper emerat, que dicitur Sparsiacus (b), rogavit fratres circumstantes, ne eam relinquerent, sed diligenter excolere studerent, quoniam multum proficere ibi possent. Post hunc ergo sermonem dominica ante natale Domini, conventu in ecclesia nocturnos decantante circa mediam noctem, ea pene hora qua sanctus Martinus transierat, fidelis servus eius Radulfus Deo et ipsi animam suam commendans, ex hoc mundo migravit. Quem cum domnus Segardus abbas vellet in capitulo ante sedem suam sepelire ideo maxime quoniam ecclesiam partim ex substantia sua partim labore et industria sua ex maiori parte videbatur construxisse, quatuor filii eius prohibuerunt, et ut potius cum fratribus suis in cimiterio sepeliretur, petierunt, dicentes, superbie vel elationi ascribi posse, si in capitulo sepeliretur; ipsum vero humilitati potius quam elationi semper deservisse. Nam cum 30 fere annis prepositus ecclesie fuisset, nullus omnino, non dicam de monachis vel fratribus sed nec de famulis quidem inventus est, quem stultum vel fatuum vocaverit vel super quem iratus manum miserit. Sic itaque domnus abbas precibus eorum satisfaciens, eum in cimiterio secus et prope capellam sancte Marie, quam ipse eodem anno construxerat, retro scilicet altare, cum multis lacrimis eadem dominica ante natale Domini sepelivit; filioque eius Hermanno (c) consilio omnium fratrum prepositulam commisit. Mainsendis vero, quondam uxor eius, post mortem Radulfi fere 12 (d) annis vixit, completisque in sanctimoniali habitu plus quam 40 annis, presentem vitam terminavit et in eodem cimiterio sepulta est. Ideo vero filii eorum patrem et matrem suam magis in cimiterio quam in capitulo vel in eeclesia sepeliri voluerunt, quoniam credebant, re vera ibidem bonorum hominum corpora esse sepulta, et ex consortio eorum melius illis esse, quam si seorsum essent sepulti.

14. Hermannus ergo prepositus factus, cepit pro posse paternos mores imitari, et maxime, ut in habitu factisque suis humilitas potius quam superbia posset notari. Cumque a natali Domini usque ad pascha preposituram tenuisset, visum est ei in somnis, quod loqueretur cum patre suo, et an ex integro requiem invenisset, requirebat. Cui pater responde


*) H. pergii: Non multo post Radulphus pr. n. gravissima etc., etiam post multis omissis.

a) contigeret c.
b) Sparciacus corr. Sparsiacus c.
e) Herimanno H.
d) sexdecim H.

1) A. 1125. 1126; v. Walteri Vit. Karoli e. 11, SS. Xll, p. 544, et quae ibi allata sunt.


return to the text page
to the previous page -
to the next page
return to the main page