LIBER DE RESTAURATIONE S. MARTINI TORNACENSE

CONTINUATIO


Page 322

quoque experiri volens, utrum eum susciperent, Tornacum venit; quidam vero illusores eo veniente omnes batillos campanarum furati sunt, ut eis non sonantibus vilior fieret processio. Quod cernens episcopus, se scilicet sine honore susceptum fuisse a canonicis, civibus inde conquestus, protinus urbe exiit et omnes ecclesias tam monachorum quam clericorum, quas in Flandria habebant, invasit. Gonterus iterum Romam rediens, omnia hec pape retulit, et ab eo litteras archiepiscopo retulit, in quibus de interdicto, quod ecclesie Tornacensi fecerat, valde eum increpabat ipsumque interdictum irritum esse precipiebat, et ne Lambertus ecclesiam Tornacensem gravaret, in manu et tuitione sua eam suscipiebat. Hiis litteris susceptis, archiepiscopus comprovinciales episcopos convocavit, litterasque dulcissimas et humillimas Tornacensibus mittens, eos ad concordiam cum episcopo suo vehementer exoravit tandemque eos, quia omnia auxilia eis deerant, inflexit. Papa quoque eis per litteras mandavit, ne moleste ferrent, quia propter scandalum regni pro tempore adhuc pati volebat, ut Noviomensis episcopus etiam Tornacensem regeret episcopatum. Sic Tornacenses clerici Romanam tergiversationem experti, quieverunt seque post decessum Lamberti libertatem suam assequi posse speraverunt.

10. (1121) Lamberto decedente, Noviomenses canonici quendam Symonem adolescentem sibi in episcopum elegerunt, filium Hugonis comitis cognomento Magni, qui cum ceteris principibus ad capiendam Ierusalem profectus, in itinere mortuus fuerat. Quia ergo idem Symon germanus erat Radulfi comitis Perronensis, et inclitus Carolus comes Flandrensis sororem eius coniugem habebat, pater etiam predictus Hugo germanus fuerat Philippi regis Francorum, cuius filius Ludovicus tunc regnum habebat, ideo clerici Noviomenses propter frustrandam spem Tornacensium eum ad episcopatum elegerunt, et Tornacenses protinus, interveniente glorioso comite Carolo, absque ulla contradiccione concesserunt, certi, quod, si vellet, optime Tornacensem ecclesiam regere posset. Quia tamen adhuc infra etatem et infra ordines ecclesiasticos erat, archiepiscopus Remensis Radulfus sibi presentatum consecrare distulit, donec ille Romam petens gratiam pape obtinuit et utrique ecclesie prefuit.

11. Interea Gonterus prepositus, dum rursus Romam repetit, in villa que dicitur Sarracenas in dyocesi Lunensi moritur et in ecclesia sancte Marie sepelitur; succeditque ei Teodericus adolescens, filius Teoderici, patrui eius. Domnus quoque Odo Cameracensis episcopus, cum germano suo domno Benedicto, monacho nostro et elemosinario, petenti altare: de Malda ad expensas pauperum dedisset, et quosdam libellos, scilicet de canone misse, de disputatione contra ludeum, de origine anime, composuisset, infirmitate corporis gravatus, episcopatum reliquit (1) seque Aquicintum in lectica deportari fecit. Quod domnus Segardus abbas noster audiens, protinus cum monachis suis illuc tendit, utque se ad ecclesiam sancti Martini, quam a fundamentis construxerat, ubi primo monachus primusque abbas extiterat, deferri permittat, expetit (1). Sed abbas Aquicinensis Alvisus* dicit, se nullo modo passurum, ut quem sibi Deus dederat, alibi deferretur. Sicque infra octo dies idem episcopus defunctus (1113, Iun. 9.) in ecclesia Aquicinensi coram Crucifixo cum magno honore sepelitur, et de candido marmore ymago eius super sepulchrum eius sepelitur; succeditque** in episcopatu quidam Burcardus.

12. Interea quidam Tornacensis civis nomine Movinus, videns se prolem non habere, ecclesiam quandam in honore sancti Medardi prope Tornacum sitam de opibus suis amplificat utque in ea religiosos clericos ponat, a domno Symone episcopo postulat. Cuius ille peticioni favens, quendam religiosum canonicum nomine Ogerum de Monte Sancti Eligii ibi abbatern fecit (2) ipsamque ecclesiam ei liberam tradit. Ille vero protinus auxilio Dei et civium ibi se posse proficere videns, locum tamen illum angustum esse sciens pro construendis officinis conventui fratrum necessariis terram quandam super planiciem Scaldi fluminis inferius emit ibique ecclesiam lapideam in honorem sancti Nicholai cum officinis congruentibus construxit pluresque tam clericos quam laicos neenon et mulieres ibidem congregavit ipsamque abbatiam appellari fecit Sancti Nicholai de Prato.


*) qui postea episcopus (3) Attrebatensis claruit add. H.
**) Reliqua huius cap. om. H.

a) esposcit H.

1) A papa depositus, ut referunt Gesta epp. Camer. continuata, supra p. 211.
2) Ad quem scripsitS. Bernardus epistolas 87. 88. 89. 90. DACH.
3) A. 1131-1148.


to the texts page
to the preceding page - to the next page
return to the main page