LIBER DE RESTAURATIONE S. MARTINI TORNACENSE

CONTINUATIO


Page 318

1. Tanta ergo deinceps dilectio et familiaritas inter nos et illos fuit, ut pre ceteris vicinis ecclesiis ad invicem amoris vinculo coniungeremur. Unde etiam in negocio quod post factam concordiam protinus inceperunt quasi fratres et socii eis fuimus. Est autem huiusmodi negocium.

Tornacensis civitas olim proprium habuit episcopum. Unde in Vita sancti Medardi legitur (1). quod, cum esset puer in acola discens, predixit, Eleutherium quendam comparem suum summum Dei pontificem in urbe Tornaco futurum; quod postea rei probavit eventus. Cum ergo beatus Eleutherius in urbe Tornaco, sanctus vero Medardus in Vermandensi factus fuisset episcopus, Ludovicus rex Francorum, quem baptizavit sanctus Remigius, Tornacum venit eundemque Eleutherium rogavit, ut pro peccato, quod commiserat et confiteri erubescebat, Christi misericordiam imploraret. Quod vir Dei faciens, ab angelo se exauditum esse cognovit ipsumque regi crimen scriptum attulit; unde (a) rex exhylaratus, Deo et beato eius confessori gratias retulit, multaque dona ei relinquens, ad propria rediit. Post hec contigit, ut sanctus Eleutherius Tornacensis episcopus pre nimia senectute et infirmitate caligantibus oculis officium episcopale implere non posset. Pro antiqua ergo familiaritate rogavit sanctum Medardum Vermandensem episcopum, ut se adiuvaret ad explendos ordines sacros et consecrandas ecclesias ceteraque peragenda officia episcopalia. Adquievit ille, sepiusque visitans Tornacum et verbum Dei predicans, non modicum favorem adeptus est totius cleri ac populi. Cum vero defunctum beatum Eleutherium idem sanctus Medardus, missa celebrata, in ecclesia sancti Petri Blandiniensis sollempniter sepelisset, et clerici Tornacenses ad eligendum episcopum convenissent, videntes religionem et probitatem sancti Medardi, sicut Suessionis in Vita eius scriptum repperi, eum elegerunt sibi episcopum, dicentes, quod, sicut vivente beato Eleutherio per aliquod tempus utrumque episcopatum bene rexisset, ita etiam post obitum eius facere posset. Reluctatur vir beatus et contradicit, dicens, nec canonicum nec possibile sibi esse, ut duos episcopatus teneat, ideoque se tantum onus non suscepturum, cuius gravamine pressus deficeret. Tornacenses in cepta sententia permanentes, beatum Remigium tunc temporis Remorum archiepiscopum adeunt, et ut ei Tornacensis ecclesie providentiam iniungeret, deposcunt. Flexus eorum precibus sanctus Remigius simulque considerans et eorum devotionem et beati Medardi religionem, obedientie vinculo Tornacensis ecclesie ei iniungit sollicitudinem. Postmodum autem sanctus Medardus sedem episcopalem mutavit et de urbe Vermandensi Noviomensum eam transtulit, [sicque (b) duos episcopatus, Noviomensem scilicet et Tornacensem, in vita sua retinuit]. Post obitum quoque eius successores ipsius, Noviomenses scilicet episcopi, utrumque episcopatum tenuerunt; seroque Tornacenses clerici se sanctum Medardum elegisse penituerunt, videntes, quod semel concesserant se ulterius non posse mutare.

2. In Vita tamen sancti Remigii Remorum pontificis continetur, quod tempore eius Remensis ecclesia metropolis 12 episcopos sub se habebat, scilicet Silvanectensem, Catalaunensem, Ambianensem, Belvacensem, Suessionensem, Laudunensem - qui antiquitus non fuerat, sed ab ipso sancto Remigio institutus est, dans ei de suis municipiis eum ipso Lauduno, qui de parrochia Remensi extiterat -- Noviomensem, Atrebatensem, quem etiam primus ordinavit, Cameracensem, Tornacensem, Morinensem et Boloniensem.

3. Defuncto beato Medardo atque Suessionis sepulto, Lotharius rex Francorum, filius supradicti Ludovici, ecclesiam super corpus eius edificavit (2). Post aliquot vero annos idem rex moriens et in eodem loco sepultus, quatuor filios heredes regni reliquit, Karebertum, Guntrannum, Sigebertum, Cilpericum; qui regnum inter se dividentes, Karebertus sedem sibi constituit Parisius, Guntrannus Aurelianis, Sigebertus Remis, Cilpericus Suessionis. Cilpericus duxit uxorem nomine Audoveram, habens concubinam nomine Fredegundem: que Fredegundis Audoveram reginam tali fraude decepit. Suasit ei, ut filiam quam ex Cilperico habebat ipsa de sacro fonte, non alia, susciperet; quod illa seducta fecit. Quam ob rem a marito suo separata est, sicque Fredegundis concubina in coniugium transiit. Episcopus qui puerum baptizavit exilio dampnatur. Franci qui sub ditione Cilperici erant ad Sigebertum transeunt; Cilpericus vero fugiens fratrem suum, petiit civitatem Tornacum, que in divisione sua continebatur. Quem cives eiusdem urbis receperunt et ceperunt pugnare contra prefatum Sigebertum. Qui, congregato exercitu, obsedit in urbe Tornaco fratrem suum. Fredegundis vero, Cilperiti uxor, verens ne populus Tornacensis pertesus obsidionis se et maritum suum traderet inimicis, convocavit duos iuvenes ferocis animi, pollicens eis premia et honores, si regem Sigebertum interficerent. Qui consilus eius adquiescentes, regem adierunt, et quasi ei aliquid secretius locuturi, seorsum evocaverunt, deinde pugionibus interfecerunt. Cilpericus vero a Tornaco egressus, exercitum ad se reduxit, fratrem vero suum in vico qui dicitur Lambrias iuxa Duacum sepelivit; civibus Tornacensibus gratias reddidit et ecclesie beate virginis Marie multa beneficia contulit pro salute anime sue et anime fratris sui, qui improvise interemptus occubuerat, iura sua regalia, que in eadem civitate possidebat, inter episcopum et clerum distribuit (5): episcopo delegavit monetam civitatis, mairiam de qua fermentantur cervisie, iustitiam, districtum, advoctionem hominum beate Marie, wionagia plaustrorum et vehiculorum, que venalia in civitatem afferunt; clero vero tribuit theloneum, pontinagium, ut ex eorum redditibus vestimentorum suorum necessaria comparent; et ut victum copiose et sufficienter haberent, omnem terram que iacet inter duo fluviola, Ries scilicet et Mairam, eorum ditioni subdidit, ut ex eius agricultura absque penuria sustentarentur. Cunctaque molendina que tunc erant in Scaldo eis superaddidit, sex ex hiis episcopo reservatis eum quinque quadrigis terre. Foragia vero cambarum, vel quod sanctificationes (c) apothecarum alii vocant, et redditus vasorum vini inter utrosque equis partibus divisit. Hoc itaque modo amplificata ecclesia beate virginis Marie, cum honore ad propria rediit. Deinde confirmatus in regno, corpus fratris sui Suessionis transtulit et iuxta patrem suum sepelivit in ecclesia sancti Medardi. Ipse vero post aliquod tempus astu uxoris sue Fredegundis a Landerico maiore domus, cum quo eadem Fredegundis adulterabat, occiditur et in basilica sancti Vincentii Parisius sepelitur.

4. Post beatum Medardum prefuit ecclesie Noviomensi atque Tornacensi Augustinus; Augustino Gundulfus (d); G[undofo] Ebrulfus; E[brulfo] sanctus Acharius, cuius tempore legitur fuisse sanctus Amandus


a) unde - retulit in marg. inf. suppl. c.
b) in marg. post suppl. c.
c) ita c. et H. (scificationes); scyphicationes ed. sed ne hoc quidem alibi legltur; cf. Ducange VI, p 145.
d) supple. successit.


1) C. 2, Dachery, Spicil. VIII, p. 392.
2) Cf. Ann. Laub. 556, SS. IV, p. 10.
3) Sequentia hic brevius quam in epistola encyclica (in Historiis infra p. 334. editis; cf. praef. p. 268) servata.


return to the texts page
to the next page
return to the main page